Esurientes corpus tuum ... purificare correptum.

CO
2451
Page number
IV. 36

Esurientes corpus tuum, domine, ac sanguinem sitientes, ut hoc nobis in remissionem peccatorum sumendum tribuas, deprecamur, quia nostra virtus et salus sit, si tamen non, quod indigni sumus, irascaris, sed facis vinci gaudio metum et cedere exsultationi terrorem. Nemo enim est in hoc numero concilioque fidelium, qui non accedere ad mensam tuam in hac gloriosa per totum mundum nocte desideret, ut, si firmus est, habeat custodiam, si infirmus est, medicinam.
Sic igitur, quaesumus, apud te, domine, placitum sit cunctis donare, quod cupiunt, ut digneris parcere, quod praesumunt. Quis non optet illa carne animam suam tangere, pascere, confortare, in qua se per gratiam credat esse transfusum, quae corruptionem non vidit et vim mortis passione mortis absorbuit? Quis non ambiat propter te sumere de tuo, quod te videat propter nos assumpsisse de nostro? Indita hac ex pietate fiducia, ut, quod in defunctis dignatus est vivificare mortuum, in reis dignetur purificare correptum.