Enitentia tuarum, domine, martyrum Iustae et Rufinae sollemnia celebrantes, quae, mercimonio fictilium vasculorum contentae, ad beatae usque passionis meruerunt gloriam pervenire, te adclines oramus, ut per eas apud te nostra accipiatur oratio, quarum tu laetatus es de triumpho. Per eas evincamus cupiditatis incendia, per quas ipse tortoris evicisti tormenta ipsisque nos intercedentibus corrige, quarum te victorem ostendisti in passione, ut, quae tibi per gloriam meritorum effecta sunt vasa virtutum, unumquemque nostrum apud te obtineant vas suum absque contagione possidere peccaminum.