Emitte, domine, spiritum adoptionis, in quo clamemus tibi: “Abba, pater”, ut confiteamur, quoniam tu es unigeniti tui verus pater, et cognoscamus, quia nullus ei similis est inter filios dei, quem non tibi adoptio sed generatio consubstantialem neque gratia similem sed natura signat aequalem. Per huius enim fidei inviolabile mysterium custodiamus spei nostrae immutabile sacramentum. Ex hoc te quaesumus, ut cum nostris, qui iam e saeculo praecesserunt, qui etiam ipsius spiritus tui sancti dono renati sunt quorumque ante altare tuum mentionem cum tremore facimus, simul obviam in secundi adventus domini nostri claritate feliciter occurramus.