Agnoscentes domine quid ... ad triumphum.

CO
241
Page number
I. 128

Agnoscentes, domine, quid laudis sanctis tuis dederis quidve virtutis, illos auctores rogamus ad veniam, quos tibi familiares scimus ad gloriam; illis indulgentiam credimus ex supplicii poena, quibus te novimus ex hostibus indulsisse victoriam.
Illos sequimur pro misericordia, qui te secuti sunt pro corona, ut per ipsos recipias intercessionis officium, per quos insinuas devotionis exemplum; ut non punias reos, dum repudias advocatos; ut peccatoribus parcas, dum martyribus nihil excusas; ut indulgentiam largiaris in perditis, dum amicitiam impertiris in sanctis; ut intercessio fortes habeat ad patrocinium, quos confessio fideles habuit ad triumphum.