Ecce, Iesu, mediator dei et hominum, Christe, redemptor ac domine, hominem illum, quem cum patre et spiritu sancto unus deus sexto die ad tuam condidisti imaginem, sexta demum aetate per assumptam visitans carnem, reformationem mentis eidem tribuisti per evangelii veritatem.
Proinde in hoc die tam pro condicione quam pro redemptione humani generis hanc tibi offerimus victimam sacrificii singularis, in quo ipse pro nostra salute ligno confixus es crucis, aceto potaris, lancea latere perfoderis, inferna moriens penetrans, resurgendo spolians. Pro quibus mysteriis ac miraculis hunc diem apud tuam clementiam sacrificiis commendantes, petimus a te, redemptore pio et domino, ut hodierni mysterii recordatus, spolians nos vetere homine cum actibus suis, induas illo, qui secundum deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.
Decidant in nobis carnalium libitus voluptatum et intereant exstinctae passiones variae vitiorum. Qui nobis te dedisti esse in munere, non nos sinas nobis ipsis esse ulterius in dolore, ut, in novitate vitae ambulantes, sicut tuo redempti sumus ex sanguine, ita, cruci tuae affixi perenniter, et perditionis ab inceps respuamus errorem et concessae dignitatis retineamus absque crimine libertatem.