Ecce fratres carissimi ... omnium creatori.

CO
2394
Page number
IV. 5

Ecce, fratres carissimi, sollemnitas nobis hodie claruit summi nuntii, quam olim quondam nostrorum meruit obtinere fides maiorum. Quia, cum sit ministerio eminens angelorum, non abhorrent animas aestuare nostrorum, ut fruantur potius illius intercessione suorumque et sociorum.
Nam in condicione omnium creaturarum individua Trinitas, quae est una deitas, sempiterna maiestas, cum conderet angelorum agmina, quae primi operis lux est appellata, et eminentior angelus, cum praeferretur ceteris, superba turgidus voluntate, ruit profundior immanissima omni crudelitate. Cuius adversio, sicut auctori culpae applicavit interitum, ita permansuris in servitute donavit regnum beatitudinis indefessum, tantoque solidior aucta est fides manentium, quanto crudelior est facta damnatio delinquentium. Amissa claritate interiit, qui humilitatem servare nequivit, et sublimis in gloria pollet, qui in ministerio perfectior manet.
Apostata etenim angelus, ab aeterna beatitudine proiectus, factus est humano generi insidians inimicus, ne locum, quem perdiderat gloria, humana potiretur fragilis glutinatio plasmae. Prius enim decepit, quam sexu fragilem vidit, et per illam letale virus rudi et incauto obtulit viro. Cuius protinus parens culpa iustae damnationis intulit poenam, a quo disseminata ex illis progenies obnixe maneret districta.
Sed vicit pietas creatoris et callidi anguis suadelam decipulam et trangressoris admissa piacula. Redemit enim misericorditer, quem dudum culpa damnaverat condecenter; libero arbitrio heredem contulit caelo, quem olim fore beatum plasmaverat in paradiso. Nam, quia primus homo conditus, angelorum fuerat societate locandus, si non fuisset inoboediens factus. Post vero suadenti obtemperat et creatoris iussa relinquit, etiam consortium angelorum amisit. Quod quidem iam manet restauratum per dei patris omnipotentis verbum unicum, caro factum, in cuius incarnatione angeli gloriam cecinerunt et omnes bonae voluntatis consimili laude secum sociandos denuntiaverunt.
Horum etenim militia angelorum Michael eminentior manet in officio actionum, ut, ordinatim dispositi, maneant in obsequio conditoris et vota deferam populi communi omnium creatori.