Domine, sancte pater, omnipotens aeterne deus, qui contulisti fidelibus tuis remedium vitae post mortem, ut somnum esse sentiant, quibus paradisus patet, praesta, quaesumus, ut, quod fideliter in nomine electi tui Sigismundi pro infirmantibus petimus, celeriter consequamur.