Domine sancte pater omnipotens aeterne deus qui contulisti ... da ut coniunctio labiorum ... celeriter consequamur.

CO
2366a
Page number
III. 297

Domine, sancte pater, omnipotens aeterne deus, qui contulisti fidelibus tuis remedium vitae post mortem, ut somnum esse sentiant, quibus paradisus patet, da, ut coniunctio labiorum copulum efficiatur animarum et ministerium osculi perpetuae proficiat caritati, et praesta, ut, quod in nomine electi tui Sigismundi pro infirmantibus petimus, celeriter consequamur.