Domine, qui virtute spiritus tui et eorum, qui veteris confusionis superbiae turrem aedificabant, proturbasti auditum et surgentis ecclesiae tuae novitatem, diffusis linguis, multiplicasti insignibus, ut, quod fuerat in condemnatione, esset in munere atque inde construere; fidem, unde destruxeras vanitatem, da super hunc familiae tuae supplicem coetum spiritus sancti tui, quem es pollicitus et largitus, adventum, qui in nobis et contrariae molitionis studia adversa dispergat et meritum sanctificationis accumulet. Sitque munerator in promissione, qui est promissus in munere, quo ecclesia tua, eius igne succensa, in ipso veram teneat fidem, a quo omnem percipit veritatem. Ipseque offerentium nomina caelestibus scribat in paginis ac requiem dignetur praestare defunctis, qui in unitate deitatis tecum permanet semper aequalis.