Domine Iesu Christe ... munere obtinere.

CO
2331
Page number
III. 284

Domine Iesu Christe, qui illuminatione tua fecisti fidem laudari martyris tui illius, fac nos eius intercessione apud te commendari, ut, sicut ille, a te caritatis amore inflammatus, mundum blandientem evicit, comminantem contempsit, saevientem pertulit et sic ad caelum triumphator accessit, ita, eius intercessione placatus, facias nos et despicere saeculi huius errores et vincere atque indulgentiam peccatorum nostrorum apud te ex abundanti misericordiae tuae munere obtinere.