Aeterne deus omnipotens, qui, ullis absque praecedentibus meritis, vocas ad te peccatores ac tuos misericorditer ditas famulos, tu nobis hunc testem tuum beatissimum Pelagium proroga patronum, qui pro te sanguine fuso incomparabile meruit pervenire ad praemium. Habeat, te concedente, fidelis curam gregis, qui supplicium non renuit subire passionis atque perfido qui veritatem non tacuit regi, nomine solum modo glorians unigeniti tui. Indefesse pro nobis intercessor accedat tibi, ut inter aerumnas saeculi careamus vitiis nullisque inhaereamus deceptionum illecebris, sicque per hunc martyrem tuum te dominum habeamus propitium, quo offerentium fructus multiplices et uberes frugum redditus efficere solita pietate digneris. Nullis igitur a te praecipitemur lapsibus, nullis evocemur scandalis, qui propriis emergere a pedoribus nequimus omnino viribus. Quapropter te rogamus esse nobis placidum, qui nos ad tuam fecisti imaginem et per baptismatis reformasti tinctionem.