Domine Iesu Christe ... gratuitae bonitatis.

CO
2329
Page number
III. 283

Domine Iesu Christe, qui, ex virgine natus, unicus virginum permanes sponsus, quarum tu coetui praebuisti ducatum ad caeli sedem, ubi caput illarum esse voluisti, assumendo matrem gloriosissimam Mariam virginem, te quaesumus et rogamus, ut obtentu illarum nigredine careamus omnium nostrorum facinorum.
Divina namque illa et ineffabilis mansio, quae virginem hodie sumpsit, sic permansuros in ea nos dextera tuae virtutis censeat, ut laetos gnaviter lumen speciei tuae ibidem sine fine instituat. Nam si discreta donorum merita ibidem praerogant loca, summa et ineffabilia hodie adeptura noscitur virgo mater per te, Domine, cui adsunt possibilia universa.
Tu es itaque, Domine, qui omnia ista disponis, qui etiam caelestia ac terrestria pretio pacificasti sacri livoris et filios dignatus es facere gratuitae bonitatis.