Domine Iesu Christe ... glorificandos attollas.

CO
2319
Page number
III. 278

Domine Iesu Christe, ineffabilis pulchritudo iustitiae, qui inter lilia pascis et candidissimis delectaris virginum choris, qui desponsatam tibi illam fortissimam virginem tanto caritatis amore iunxisti, ut eam tibi et virginem et martyrem consecrares, praesta, ut, sicut illa in paradiso tuo immarcescibilibus sanctimoniae tuae atque martyrii sertis coronata triumphat, ita nos assiduo eius patrocinio a colluvionibus peccatorum et illecebris carnalibus abstrahas ac defendas et sic tibi acceptos efficias, ut aeternae indulgentiae compotes reddas et pacis tuae muneribus glorificandos attollas.