Domine deus, qui te a nobis indesinenter rogari vis et clementer tribuis, ut rogeris, qui das votum optanti et pie viventi nihil denegas, proroga, quod audias, ut perficias, quod acceptas.
Da nobis, quod ames in nobis, ut digneris semper exaudiri pro nobis. Tribue vota fidelia, sancta desideria, prompta officia, grata eloquia, praeconia indefessa.
Sint purae preces, petitiones commodae, supplicationes iustae, rogationes crebrae, laudes assiduae, ut ad salutem aeternam omnia praestes omnibus, dum invocatis ab omnibus.