Domine deus omnipotens ... cognoscimus baptizatos.

CO
2297
Page number
III. 269

Domine deus omnipotens, qui pro humani generis redemptione coaeternum tibi coaequalemque filium angelica annuntiatione per Mariae virginis uterum usque ad nos voluisti transmittere atque ante ipsius filii tui adventum Ioannem dignatus es destinare praeconem, ut per eius veridicam in deserto eremi praedicationem populus paenitens veternorum facinorum acciperet veniam, per novi autem hominis dei regnum evangelizantis divinae Trinitatis plenam mundus consequi mereretur ineffabilem gratiam, da nobis in hoc tempore adventus unigeniti tui eandem pacis gratiam, quam in praeteritis largire dignatus es saeculis, et illis nos in occursu fidei socies munerandos, quos, in fidei primordio a Ioanne in Iordane paenitentiae undis aquarum ablutos, a te postremo per filium in spirito sancto et in igne cognoscimus baptizatos.