Domine deus omnipotens, qui per sapientiam inaestimabilem tuam ita disposuisti mundum, ut absque regibus et principibus nulla cum pace subsisterent climacter<ic>a saeculi, quatenus, bonorum florente iustitia, cuncta subacta tabescerent perfidorum nequitia, [unde, Domine, ] te supplices deprecamur tibique devotis mentibus in hac die fundimus preces pro fideli famulo tuo principeque nostro illo atque pro universo exercitu illius, <ut> ita eum, Domine, per dexteram virtutis tuae contra omnes adversarios semper esse iubeas cum triumphis victorem, sicut quondam auxiliatus es Moysen, dum, adversus inimicos suos dimicans, Hur brachia illius sustentavit usque ad vesperas illeque, lumina levans ad caelos, mox, te auxiliante, Domine, usque ad internicionem suos percussit atque prostravit adversarios. Proinde, Domine, subnexi deposcimus, ut taliter princeps noster, in cunctis tuo iugiter fultus auxilio, innumeros per annos feliciter vigeat in regno.