Domine deus noster ... per horum patrocinia illorum quorum festivitas hodie colitur ut in te et per te

CO
2275
Page number
III. 260

Domine deus noster, Iesu Christe, splendor paternae gloriae et dies claritatis aeternae, gratias tibi agimus, quoniam accendere dignatus es duodecim apostolos tuos igne sancti spiritus tui, quasi duodecim horas diei, lumine solis illustratas, quibus dixisti: “Vos estis lux mundi” et iterum: “Nonne duodecim horae diei sunt? Si quis ergo ambulaverit in lumine diei, hic non offendit”, orire nobis, Domine deus noster, Iesu Christe, sol iustitiae, in cuius pennis est sanitas timentium te, ut ambulemus in luce, dum lucem habemus, ut simus filii lucis, qui illuminasti apostolos, quasi luminaria huic mundo, et alios sanctos, quasi tuos vel eorum vicarios, gratia spiritus sancti ac doctrina praeditos, discute a nobis tenebras ignorantiae et iustitiae tuae <lumen immitte> per horum patrocinia illorum, quorum festivitas hodie colitur, ut in te et per te semper maneamus.