Domine deus, Iesu Christi domini nostri ante cuncta principia genitor et in fine saeculi demonstrator, te supplices humili imploratione precamur, ut nobis, in hoc die sacrato virginis tuae illius collectis, nulla diabolicae fraudis illecebrosa irruptio subrepat, ut, quae, vim suae carnis vincendo, sexum meruit transgredi genitalem, nos quoque sua tibi faciat esse placibiles prece et, quae per carnis suae contemptum amori connexa est tuo, nos suo adsociet, te miserante, consortio, quaeve triumphalem palmam adepta est sui sanguinis effusione, pro nobis apud te suffragetur in iudicii futuri examine, ut nos debita non puniamur ex poena, qui eius suffragio nostraque te placari credimus obsequela.