Dominator domine, qui superstites atque defunctos, sicut volueris, misericors tuum tenes in nutum, adesto precibus nostris, ut, sanctorum nominibus recensitis, illorum meritis adiuvemur atque haec sacrificia, quae tibi offerimus, et viventibus proficiant ad salutem et defunctis opitulentur ad requiem.
Etenim, his illatis muneribus, princeps noster et universus exercitus illius in omnibus iugiter opem potiatur divinam, deprecantibus nobis, et, sicut olim Iosue, dum septies cum tubis moenia circuit Iericho, ruentibus muris, illico victoriam cepit de urbe, ita, domine omnipotens deus, orantes deposcimus, ut, si quid fortasse conati fuerint principes nostri contra iram, imperes, ut sub pedibus illius tabescant, velociter prostrati.