Adsit oratio sanctorum ... plenitudinem gaudiorum.

CO
222
Page number
I. 120

Adsit oratio sanctorum, qui per universum mundum passi sunt propter nomen tuum, domine, et sanctorum apostolorum, martyrum ac virginum et sanctorum comitum eorum, quaesumus, domine, et nos protege et viam nostram in salutis tuae prosperitate dispone, ut inter omnes vitae huius varietates tuo semper protegamur auxilio, et famulis ac famulabus tuis, qui nobis fecerunt eleemosynam et in orationibus nostris se commendaverunt vel qui mihi confessi fuerunt, quorum nomina ante sacrum altare tuum scripta adesse videntur, porrige eis dexteram caelestis auxilii, ut et te toto corde perquirant et, quae digne postulant, assequantur, et animabus omnium fidelium catholicorum orthodoxorum, quibus donasti baptismi sacramentum, in regione sanctorum iubeas dari eis consortium et plenitudinem gaudiorum.