Deus virtutum corona ... intercessione eius peccata nostra habeant finem et in futuro suis meritis mereamur

CO
2209
Page number
III. 227

Deus virtutum, corona martyrum, collator gratiarum, suscipe tantillae plebis precum obsequia, quae ob honorem virginis tuae Eulaliae tibi deferimus dedicanda. Tu enim eam ultra aetatem facis esse victricem, quam, nullis praecedentibus meritis, iam olim feceras tui nominis confessorem.
Sit ergo, domine, eadem virgo sanctissima ante conspectum gloriae tuae nostrorum criminum et intercessor pariter et assertrix, ut et diluenda proponat et proposita precibus diluat, qualiter sic, confessionem delictorum nostrorum accipiens, ante te culpas singulorum ad emolumentum veniae asserat, ut intercessorem pro his, quae asseruerit, interponat. Sit in salvationem terrae, sit in defensionem patriae. Gubernet civem, eliminet hostem, subruat pestem, arceat famem, morbos dissicet, adversum omne repellat optataque perficiat. Sicque per eam fautorem te semper nostris precibus praebe, ut et his <diebus> intercessione eius peccata nostra habeant finem et in futuro suis meritis mereamur invenire quietem.