Deus universalis machinae ... Mariae virginis.

CO
2203b
Page number
III. 224

Deus, universalis machinae propagator, qui dignatus es in sanctis habitare cordibus pacificis tuaque vero in matre etiam permansisti corporaliter, ut ita eam omnium efficeres credentium matrem sicque, ditatam ubertate tuae plenitudinis, digne illam in suo adornares exitu, ineffabiliter praedicandam. Insigne quoque ea, florens castitate atque mansuetudine, sicque ab angelo gratia audivit plena: “Adest dominus, inquit, tecum”. Ab Elisabeth iterum eiusdem domini mater indicitur benedicta in mulieribus.
Certe singulariter dominum dignoscitur gestatura, angelis et cunctis gentibus pacem conceptum, cuius fides novum in saeculo edidit mysterium, suus partus attulit gaudium, vita concessit provectum, suus discessus hoc idoneum nobis attribuit festum. Tuis qui pacem in huius assumptione tunc praebuisti discipulis, nobis, quaesumus, largians in huius sollemnitate gaudium omnibus, cunctis simulque haereticorum scandalum longius propellatur ab ecclesiae membris.
Ita vero, domine, tuam abundantissimam pietatem in hoc die exoramus, ut te bene colentibus cunctis digneris concedere abundantiam pacis per huius interventum Mariae virginis.