Accedentes ad te ... retentent unitatem.

CO
22
Page number
I. 14

Accedentes ad te, domine, exigui famuli sacerdotes, quos ex officio debitum cunctos cogit commendare fideles, non incurramus merita ullomodo propria sed, te praestante, crimina mereamur evadere patrata. Exaudi, quaesumus, precem ecclesiae tuae, quam tuis nutibus in honorem martyris tui Pelagii delibat, ac singulorum occurre precantibus, qui hunc martyrem tuum, vitiis repugnantem, dignum tuis fecisti esse conspectibus.
Deferat nostram coram te, quaesumus, obsequelam, qui tibi placuit pro passione. Succurrat miseris prece, eruat prostratos assidue, qui te infideli confessus est coram principe. Quis nostrum sane ad te facile oculos audebit erigere, quos tabes conscientiae premit, lapsus inclinat, foeda indecenter consuetudo curvat, lenta quoque animi remissio erigere non sinit sed, quod peius est, illicita impudenter agere propellit? Adclines ergo inde rogamus, ut in omnibus in commune adsit patronus, qualiter te propitium dissidentes pacem et pacifici indefessam caritatis retentent unitatem.