Deus, qui virgineum florem per Mariae uterum renovasti, reddens nobis in matre virgine, quod per incontinentem perditum fuerat matrem, quam sequentes, sanctae virgines cum palma martyrii ad tuum usque thalamum pervenerunt, ex quibus est beata Agnes martyr, cuius hodie passionis sollemnitas agitur, quae nos ad laetitiam suae devotionis excitavit; vere est enim honorandus huius dies natalis, quae sic terrena generatione processit, ut ad divinitatis consortium per consecrationem virginitatis perveniret.