Adorabilem [populi] beatissimi Hilarii antistitis festivitatem, sollemniter recurrentem, cuius lingua in saeculo pro sanctae Trinitatis aequalitate sic tonuit, ut huius mundi principem miles Christi prosterneret et in caelestis regis aula victor intraret, <celebrantes>, dominum votis uberioribus deprecemur, ut, qui eum inter diversas acies ita fecit esse sollicitum, ut redderet inter bella securum, nobis concedere dignetur, ut, quod in eius honore deposcimus, eo suffragante, consequi mereamur.