Deus qui venerabilem beati Hilarii confessoris tui atque pontificis festivitatem sollemniter recurrentem populo tuo dedicasti cuius ... consequi mereamur.

CO
2163b
Page number
III. 207

Deus, qui venerabilem beati Hilarii confessoris tui atque pontificis festivitatem, sollemniter recurrentem, populo tuo dedicasti, cuius lingua in saeculo pro sanctae Trinitatis aequalitate sic tonuit, ut mundi huius principem miles tuus prosterneret et in caelestis regis aula victor intraret, te suppliciter votis uberrimis deprecamur, ut, qui eum inter adversas acies ita fecisti esse sollicitum, ut redderes inter bella securum, concede nobis, ut, quod in eius honore deposcimus, eo suffragante, consequi mereamur.