Deus, qui universam ecclesiam tuam pretiosorum martyrum tuorum virtutibus velut quibusdam floribus coronasti, ut per triumphos tuorum testium et sollemnitatum gloriam et devotionum exempla susciperes, sicut in hoc die, quo pro domino nostro Iesu Christo Infantium innocentiam extollis usque ad merita passionum, feliciter pro Christo mortui sunt sed felicius cum eodem in aeternitate victuri, qui ad hoc tantum per humanam infirmitatem nati sunt ad aerumnam, ut per dei gratiam nascerentur martyres ad coronam, praesta, omnipotens Deus, in hac sollemnitate diei huius, ut, sicut illis dedisti palmas victoriae, ita nobis quoque consortium tribuas sempiternum.