Deus qui tres ... pervenire mereantur.

CO
2133a
Page number
III. 191

Deus, qui tres magos orientales, Gaspar, Melchior et Balthasar, ad filii tui domini nostri Iesu Christi cunabula, ut eum mysticis adorarent muneribus, stella duce et vero lumine praemio sine impedimento duxisti et reduxisti, concede famulis tuis in hoc itinere, quod peracturi sunt, per ipsorum trium regum pias intercessiones et merita pacem et prosperitatem ac sanitatem, quatenus, ipso vero sole, vera stella et vero lumine ducente, ad loca optata sine offensione et impedimento pervenire mereantur.