Deus qui semper ... gloriosa passio.

CO
2100
Page number
III. 176

Deus, qui semper es gloriosus in sanctis tuis, qui, ut mundi fortia quaeque confundas, in minimis quoque virtutem tuae potentiae demonstras, suscipe hanc oblationem, quam tibi pro commemoratione beatissimae virginis et martyris tuae Fidis offerimus, et praesta, ut apud te nos eius adiuvet oratio, cuius tibi placuit sancta vita et gloriosa passio.