Deus, qui sanctum patricium Scotorum apostolum tua providentia elegisti, ut Hibernenses gentes, in tenebris et in errore gentilitatis errantes, ad lumen verum dei scientiae reduceret et per lavacrum regenerationis filios excelsi dei efficeret, tribue nobis, quaesumus, eius piis intercessionibus, ut ad ea, quae recta sunt, quantocius festinemus.