Deus qui olim ... atteramur aerumna.

CO
1945
Page number
III. 113

Deus, qui olim in hoc tempore Israelitico populo per Ieremiam vatem salubre pietatis consilium contulisti, quo pristinos errores abicerent, ne patientem per vindictam cognoscerent, quem prius per monita non audissent, convocatum in ecclesia tua sacerdotum ac populorum conventum placatus attende. Agnoscimus mala, quae fecimus, sed veniam postulamus; de vindicta solliciti, causas publicamus delicti, ne puniamur iustitia, si non confiteamur errata.
Quia ergo pius es, miserere lugentibus, parce peccantibus, indulge paenitentibus. Non nos interimas pro peccato, adest enim nostra confessio. Quia voluptuose contra te egimus, amaricati ieiunio ad te redimus.
Unde quamlibet sint immensa mala, quae gessimus, sed tu multo plus immensae pietatis es dominus, quam rogamus. Dato ergo te nobis per gratiam, ne redeamus ad culpam et deficiamus in poena, ut, indultae nobis pietatis beneficio parcens, et nostro dones pluviam semini et corda nostra repleas seminibus verbi tui, quo et correpta floreat nostra moribus vita et famis non atteramur aerumna.