Adestote nunc, gloriosissimi Christi testes, anniversariis sacris rite solvendis et solitae dignationis intuitu inter mysteria vos dicanda miscete. Sedes enim vestra omne, quod sacratum est, et in omni ecclesia patrius incolatus.
Peculiarem ergo a Christo domino charismatum promeriti gratiam, peculiarem nobis exhibete tutelam, ut hic, ubi fidelium effluunt lacrimae, et pro remedio murmura silenda funduntur, non diu graves incumbam gemitus, nec suspiria ter trahenda perstridant. Hic non longis precibus curas secludat anxius et languorem deponat infirmus. Hic daemones non totis viribus saeviant et, si quando maiore furore se efferunt, conflictu minore vincantur. Per vos ecclesia domini credentes omnes aut pietatis gremio ambiat aut fortitudinis robore custodiat.