Deus qui nobis ... in operibus

CO
1818
Page number
III. 49

Deus, qui nobis ad relevandos istius vitae labores diversa donorum tuorum solatia et gaudia contulisti, quibus insignes annuis recursibus dies agimus et ecclesiae tuae vota sollemnia praesenti festivitate celebramus...
Unde et proxime natalem domini salvatoris peregimus, qui nobis natus in tempore est, qui, de te natus sine tempore, omnium saeculorum et temporum est antecessor et conditor.
deinde subsecutum diem circumcisionis octavum, unigeniti luce signatum, pari observantia recolentes, sacrificiis sollemnibus honoravimus.
Nunc epiphaniae diem, revelantem in homine divinitatem, excolimus, diversa domini nostri Iesu Christi filii tui in hoc mundo suum adventum manifestantia insignia praedicantes;
sive quod stellam, ortus sui nuntiam, misit e caelo, quam stupentibus magis usque ad cunabula suae carnalis infantiae praeviam fecit;
sive quod aquas, baptismate suo ad omnium gentium lavationem Iordanis alveum sanctificaturus, intravit, ubi ipsum esse filium unigenitum dilectum tuum spiritu, columbae specie advolante, monstrasti et paterna insuper voce docuisti;
sive quod primum in Cana Galilaeae prodidit signum, cum in convivio nuptiali aquas in vinum convertit, alto et admirabili sacramento docens, quod a saeculis sponsae sibi iungendus ecclesiae advenerat et ad vinum prudentiae spiritalis saporis fidem veritatis esse mutandam.
Itaque ex his tribus mirabilium tuorum causis fide hodiernae sollemnitatis edita, dominus noster Iesus Christus filius tuus nihilominus tuae virtus operationis et nostrae salutis praeparatio est. Propterea, domine, secundum haec tria magna mirabilia maneat in nobis gratiae spiritalis integritas; sapiat in cordibus nostris vinum prudentiae; fulgeat in operibus