Deus qui nec ... protectione custodis.

CO
1812
Page number
III. 47

Deus, qui nec ecclesiae tuae usque ad consummationem te saeculi defuturum nec inferni portas apostolicae confessioni praevalituras esse promisisti, in nostra quoque perfice propitius infirmitate virtutem, et divinae pollicitationis effectum, dum etiam infirmis tuis inesse dignaris, ostende, quia praesentiam tuam sine dubitatione sentimus, cum et singulis quibusque temporibus convenienter aptanda dispensas et nos a totius adversitatis incursu perpeti protectione custodis.