Deus, qui mentis puritatem approbas, non ieiunium a cibis, solummodo gloriam humanam captans, dignare oculos cordis nostri in hoc ieiunio ita illuminare introrsum, ut tibi in his, quae homines nesciunt, in occulto a vitiis ieiunio placeamus; quia doni tui est hoc ipsum, quod a cibis abstinemus, sit muneris tui, ut a peccatis etiam cum ieiunio emundemur, et desiderabili fonte ubertatis ita haec munera imbre sancti spiritus perfunde, ut, a ieiunantibus percepta, cuncta vitia mundent et virtutes inserant morum.