Deus, qui iuste corrigis et clementer ignoscis et non vis invenire quod damnes sed potius quod corones, qui etiam peccantium non mortem sed vitam magis desideras, me miserum fragilemque peccatorem, sordibus delictorum plenum, a tua pietate non repellas neque respicias ad peccata et scelera et immunditias turpesque cogitationes meas, quibus tuae misericordiae dulcedinem merito mihi in amaritudinem converti peccatorum, sed ad immensas misericordias tuas, quibus gratuito subvenire consuesti, precorque humiliter, ut immemor sis peccatorum meorum et memor misericordiarum tuarum, vota precesque meas clementer suscipias tibique placita mihi postulare concedas collegioque sanctorum tuorum, qui in hoc ministerio tibi placuerunt, me adscisci digneris atque per eorum exempla facias tibi semper placere et ad te cum fideli grege tuo pervenire.