Deus qui in ... non reatum.

CO
1734
Page number
III. 12

Deus, qui, in dilectione etiam neglegentium servulorum dignationem piae institutionis assumens, dum nobis nos proficere studes, tibi obtemperare consuescis, variae doctrinae formas exemplis congruis temperando, in quibus, diversos rerum exitus misericordiam tuam iramque significans, sicut pro archangeli deiectione contristas, ita pro meretricis as?sumptione confortas; sicut pro discipuli amissione terrificas, ita pro latronis commotione sublimas... Dum ille aequalitatem iactat supercilio, haec pietatem captat unguento et ita fit, ut ille lapsum habeat, ista suggestum. Dum aurum pascitur electus, deum fatetur appensus; unus ad paradisum venit, alter ad laqueum, ut nec elatio efferat servientem nec desperatio obruat peccatorem.
Unde hoc sensibus nostris, domine, provide; etiam clementer indulge, ne nos immensum criminum pondus superbiae, massa avaritiae igne conflantis, datos in desperationis praecipitium, laqueus male cupiditatis appendat sed potius cruci tuae, mortificata saecularitate, confixi, te, qui caput nostrum es, suavitate confessionis atque operis delibato, in tuorum praeceptorum perfectione maculas nostras humilitatis fletibus abluentes, infidelitatis vestigia, sparsis fidei crinibus, abstergamus, sic hac sacri corporis communione vel sanguinis habituri remedium, non reatum.