Deus qui hanc ... verus sanguis.

CO
1652
Page number
II. 345

Deus, qui hanc sacratissimam noctem per beatae Mariae sacrae virginis partum, sine humana concupiscentia procreatum, veri luminis fecisti illustratione clarescere, da nobis, quaesumus, ut, cuius lucis mysterium in terra cognovimus, eius quoque gaudiis in caelo perfruamur. Ex his quoque sacris libaminibus odor ad te suavitatis adscendat atque in his benedictio a te copiosa descendat, ut per mysterium tuae operationis fiat nobis eucharistia legitima et verus sanguis.