Deus, qui elisos erigis et humilibus das gratiam, qui desperatos revocas et in peccatis labentes conservas, praesta, clementissime pater, fragilitati meae emundationem; non meis meritis te deprecor sed misericordiam tuam supplico, ut paenitentem suscipias et peccata dimittas et, antequam de hac vita discedam, puriorem me esse cognoscas et vulneribus, quae omnibus abscondo, cottidie manifesta medicamenta concedas et sacrificium, quod indignus offero, dignum tibi esse disponas et in futuro una cum famulis tuis, tibi placentibus, me sine querela sociare digneris.