Deus, qui ecclesiam tuam evangelicae doctrinae exhortatione, quae sursum sunt, iubes sapere et ad eandem se altitudinem, ad quam mundi salvator adscendit, erigere, da populis tuis intellectu capere, quod multi viderunt conspectu, ut in secundo mediatoris adventu ditentur donis, qui promissis crediderunt.