Deus, qui ecclesiam tuam evangelicae exhortatione doctrinae, quae sursum sunt, iubes sapere et ad eam se altitudinem, ad quam salvator mundi conscendit, erigere, da supplicibus tuis subsequi intellectu, quod multi viderunt conspectu, ut in secundo mediatoris adventu ditentur donis, qui tuis crediderunt promissis.