Deus qui dignosceris ... evadere adversantis.

CO
1529
Page number
II. 295

Deus, qui dignosceris ante saecularia tempora futurae creationis esse antecessor et saeculo iam labenti ob nostram redemptionem ex paterna sede per hanc virginem advenisti redemptor, ut nostrum scilicet, quod insolubile, ex Eva retinebamur casu, per huius virginalis uterum, solvendo eum, tuum voluisti adesse ingressum. Per eundem nos dignoscimus partum novae prolis deum destinatum et hominem, quo sic festivum vicibus annum, suum ecclesiae novimus honorare recessum. Quo, sicut isto ex saeculo eiusdem excessu rutilum nobis attulit gaudium, ita se nostris ingerat mentibus, ut attolli valeamus sursum. Qualiter eisdem suffragetur precibus huius sollemnitatulae cunctum concurrenti clerum, ut ex eadem prece detur suffragatio ecclesiarum praesules, largiatur auxilium fidelibus cunctis, adhibeatur universis in commune viventibus christianis atque sentiant se huius diei muscipula evadere adversantis.