Deus, qui conspicis, quia ex nulla nostra virtute subsistimus, concede propitius, ut interventu beatae dei genitricis Mariae omniumque caelestium virtutum, patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, confessorum, virginum quoque et omnium electorum contra omnia adversa muniamur.