Deus qui caritatis ... dilectione perficiant.

CO
1483
Page number
II. 271

Deus, qui caritatis dona per gratiam sancti spiritus tuorum cordibus fidelium infudisti, da famulis tuis, pro quibus tuam deprecamur clementiam, salutem mentis et corporis, ut te tota virtute diligant et, quae tibi sunt placita, tota dilectione perficiant.