Deus qui beatum ... digne imitemur.

CO
1464
Page number
II. 263

Deus, qui beatum Norbertum confessorem tuum atque pontificem vitae sanctimonia clarificasti, dono praedicationis verbi tui illustrasti et stupendorum miraculorum operatione fecundasti, da nobis, quaesumus, ut, quae docuit, memoria teneamus et, quae fecit, tua ineffabili misericordia et eius interventione digne imitemur.