Deus qui beatum ... tuae acceptum.

CO
1450
Page number
II. 259

Deus, qui beatum Iulianum confessorem tuum hospitalitatis gratia insignem esse fecisti, tribue, quaesumus, eius meritis et precibus, ut hodie et cottidie invenire possimus hospitium, quod nostrae fragilitati sit congruum et sanctitati tuae acceptum.