Deus qui beatum ... mereamur in caelis.

CO
1435
Page number
II. 254

Deus, qui beatum Byrinum confessorem tuum atque pontificem praesenti familiae tuae praedicatorem salutis aeternae misisti, tribue, quaesumus, ut, qui eius corporali vicinitate fovere gaudemus in terris, ipsius meritis et precibus apud misericordiam tuam adiuvari mereamur in caelis.