Deus qui apostolis ... intercessores exsistant.

CO
1358
Page number
II. 227

Deus, qui apostolis tuis, quorum hodie sollemnitate gaudemus, in sorte sanctificationis electis, clariora nomina tu dedisti, cum et ille Petrus diceretur, hic Paulus, ille indito sibi vocabulo usus est, hic mutato, eorum nobis oratione ac favore concede, ut, a naturae utero segregati, vim carnis et sanguinis superantes facta habeamus fidelium, qui nomina tuorum accepimus filiorum, ut in nobis et spiritalis addatur ambitus et carnalis mutetur affectus, quibus mereamur sacerdotalium possidere instrumenta virtutum, qui permittimur officia electorum agere sacerdotum.
Has quoque catholicorum oblationes velut de captura et manu Petri pulmentarium tibi, Christe, gratifica et quasi ex ore Pauli, cui loqui dignatus es, benedictione ditifica. Omnibus eorum interventu salutaris laetitiae causa praestetur cunctosque necessaria ad deum conversione vertendos ille pascat semper, hic doceat, cum aequalis gratiae vicario munere et ille sic docere possit et iste sic pascere.
Pro spiritibus etiam defunctorum, quorum nomina ore prolata sunt recitantium, utrique pro culpis apud te intercessores exsistant.