Deus omnipotentiae ac ... passione victoriam.

CO
1286
Page number
II. 198

Deus omnipotentiae ac benignitatis, Deus misericordiae atque pietatis, qui Bethlehemiticae plebi ac dominicae civitati pro temporalibus aerumnis gaudia aeterna tribuisti, ut Rachel sancta, plorans filios suos, quae praeferebat ex dolore luctum, nollet ex consolatione solatium, quia, licet videretur de praesenti infantium amissione conterrita, erat tamen beata ac de martyrum perpetuitate secura, da cunctis, domine, in hoc loco consistentibus, et universae plebi istius loci, ut sic habeant ex sanctae vitae conversatione palmam, sicut habuerunt parvuli ex passione victoriam.