Deus misericordiae, Deus pietatis, Deus indulgentiae, indulge, quaeso, et miserere mei; sacrificium quoque, quod pietatis tuae gratia humiliter offero, benigne digneris suscipere et peccata, quae labentibus vitiis contraxi, pius et propitius ac miseratus indulgeas et locum paenitentiae ac flumina lacrimarum, concessa venia, a te merear accipere.